Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 360 > >|
1
ART. XXXIX. XL. XLI. XLII.
De Ratione continuò dupla, qua ſpatia de­
curri temporibus æqualibus R. P. contendit.
Diuiſo eodem caſus ſpatio in quotcúmque æqualeis parteis, &
parte prima ſubdiuiſa in duo dimidia; aſſumit R. P. illud tempus,
quo inferius dimidium percurritur, pro tempore primo: ac vult
tempore æquali ſecundo percurri partem ſecundam, quæ est
nempe dupla illius dimidij: ac tertio parteis tertiam, & quar­
tam, quæ iunctim ſunt duplum ſecundæ: & quarto quintam,
ſextam, ſeptimam, octauam, quæ iunctim ſunt duplum tertiæ,
& quartæ; & quinto octo ſuccedenteis, ſexto ſequenteis ſex­
decim: atque ita porrò in ratione continuò dupla.
At verò
heic quoque abs re præteritur primum primæ partis dimidium:
& maximè cùm requiratur, quæ accelerationis ſit ratio non
à medio vſque primæ partis, ſed ab eius vſque initio.
Peruer­
tit etiam R. P.
Arithmeticam progreßionem, qua ſuperiùs
ſtatuens velocitates eſſe, vt ſpatia, voluit vni parti integræ, non
eius dimidio competere vnum celeritatis gradum, duobus
duos, &c.
Conficitur rurſus heic quoque, vt totum, & pars
eodem tempore percurrantur; vt non ampliùs, quàm triens, &
quadrans exæquentur toti; vt item ſolæ partes quinta, ſexta,
ſeptima, octaua; atque ita de reliquis.
Comficitur quoque, vt
decurrantur ſpatia non modò in ratione dupla, ſed etiam in
tripla, quadrupla, &c.
Denique & illud inde ſequitur,
quod iam ante obiectum est; vt primo nimirùm tempore per­
acto, effluere ſecundum æquale non poßit, quin decurſum fuerit
spatium infinitum. A p.
72. in 79.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index