Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 360 > >|
1aliud reuerâ probante, quàm velocitates eſſe
ſicut ſpatia.
Quandoquidem iactatum illud tantopere Experimen­
tum falſitatis conuictum eſt: mirum videri profectò potest,
quamobrum R. P. venditare pergat pro Demonſtratione ra­
tiocinium, quod fuerit eo Experimento duntaxat ſuffultum; ac
potißimùm prouocando ad vberiorem experientiam, qua con­
trouerſia dirimatur; quaſi verò ſinondum ſit dirempta contro­
uerſia, eius Demonſtratio interim cohæreat?
Fruſtrà iam ſol­
licitus eſt de non aſſumendo ſupra æquilibrium exceſſu; cùm
agnoſcat iam quàm vanè vſurpet diametrum globi pro men­
ſura præciſa altitudinum, ex quibus totidem pondera at­
tollantur.
Incommodum illud de globo diametri decuplò mi­
noris, & decuplò citius caſuro ex eadem altitudine, obiectum
legitimè fuit, & R. P. eximere ſe ab illo nequicquam tenta­
uit. A p.
146. in 157.
AD ART. XXIX. XXX. XXXI. XXXII. XXXIII.
De Tempore, quo R.P. colligit parteis ſpatij
ſingulas decurſum non iri.
Haud abs re fuere obiecta illa de neglecto tempore in
tradenda motus æquabiliter accelerati definitione.
Affictum
nihil fuit R. P. inter vrgendum incommoda; quæ ſi variata
interdum ſint, in cauſſa fuit variatio principiorum, quibus
ille eſt vſus.
Nihil iteratò demonſtrat: verum aut ex falſis
concludit; aut in Diallellum incidit, circulum-ve, vt aiunt,
committit; aut prætereà inuoluit ſe multiplici contradictione.
Quæſtio ne que eſt, neque fuit, an ostenderit (quod fuit conceſ­
ſum) non poſſe partem spatij ſecundam decurri dimidio tem-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index