Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 360 > >|
1poſitus ex pluribus portionibus plurium reuolutionum
Solis, poteſtque adeò non alius ab ipſo Solis motu
cenſeri: ſic motus Lunæ menſtruus contextus intelli­
gitur ex pluribus portionibus reuolutionum diurna­
rum Telluris: poteſtque adeò idem eſſe cum diurno
motu intelligi.
Heinc autem fit, vt quia Terra, ac Lu­
na pro vno totali mobili habentur (quod paulò antè
dictum eſt) idcircò alteratio, quæ motui annuo adue­
nit ex intermiſtione diurni, non ſit præcisè accipienda
quatenus diurnus ſolius Terræ eſt proprius, ſed quate­
nus eſt ipſi cum Luna communis.
Et quia propter
hanc communionem efficitur, vt motus diurnus non
ſit integer accipiendus, niſi poſtquàm non modò Ter­
ra ex meridiano quopiam digreſſa ad eundem meridia­
num redit, ſed poſtquàm ipſa etiam Luna meridianum
eundem repetit: inde eſt, cur Luna illum dietim repe­
tente, vnâ prope hora, ſeu quatuor quintis horæ tar­
diùs; cur, inquam, alteratio illa, atque adeò æſtus con­
tingat dietim tanto tempore: quatuor ſcilicet horæ
quintis tardiùs.
Prætereo autem, cùm Luna ad datum
meridianum eádem diei hora, niſi poſt menſem non
redeat, excurſus tamen, & recurſus maris eadem hora
poſt dies quindecim inſtaurari; quòd ij geminentur
in dies ſingulos, ac eadem hora eueniant, non
modò cùm Luna eſt nobis in mendiano ſupra horizon­
tem, ſed etiam cùm infià, in meridiano Antipodum.
Adeò proinde, vt dici poſſit, quemadmodum Luna
intra menſem apparet reuolui circa Terram vna vice
minùs, quàm Sol; ita Mare affluere, & refluere duabus
vicibus minùs, quàm afflueret, ac reflueret, abſque illa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index