Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 360 > >|
1hominibus, etiam optimis) ſtare nihil vetat. Cùm ad­
dis autem prætereà generale eſſe, vt pro numero dia­
metrorum, quibus idem globus dimiſſus abfuerit à
lance, pondera cleuet ſuo paria; quaſi cùm id præ­
ſtiterit in certo quodam numero, non valeat citra
illum plureis, vltrà pauciores eleuare; hoc eſt, quod
peto mihi condones, vt dicere liceat, in veritatis gra­
tiam, te aut ſatis non attendiſſe, aut alijs etiam ni­
miùm credidiſſe.
XXV. Vt ſaltem liceat quid-nam mihi contige­
rit, commemorare; Tu ſæpe adeò repetiiſti non eſſe
magno apparatu, magnaque diligentia opus ad
peragendum experimentum, vt niſi argumentis ſu­
perioribus fuiſſem oppoſitum perſuaſus, vix induxiſ­
ſem in animum (nihil ſcilicet hæſitans, imò hæſitan­
di pudore ſuffuſus) periculum facere vllum.
Feci
tamen, & ipſa præſertim à te inculcata facilitate in­
uitatus; vnde & obuiam primò Bilancen, qua numu­
larius ſolebat nuper monetæ argenteæ ſummam ali­
quot librarum Marcarum non-numeratam appen­
dere, probaréque, aſſumendam duxi.
Quoniam ve­
rò tu aſſerebas ita à natura eſſe conſtitutum, vt globus
quilibet cuiuſcumque materiæ ex vnius diametri altitudine
cadens, pondus attollat ſibi æquale, præter illud, quod in ęqui­
librio ſine impetu retineret, &c.
ideo ſufficere putaui, ſi
globum marmoreum, quem habebam præ manibus,
duorum cum ſextante digitorum pedis Pariſini dia­
metro, ac vnciarum proximè decem, Libræ itidem
Pariſinæ pondere, ad experiundum vſurparem.
Ap­
paratis ergo ponderibus variis, quæ ex æquo cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index