Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 360 > >|
1natus ſit, cùm etiam inſuper, clara, euidentíque demonſtra­
tione, eiuſdem ſe falſitatem, impoßibilitatémque oſtendiſſe,
tam facilè ſibi, atque inconſuliè perſuaſit: cùm aperta iam,
indubitatáque experientiâ conſtet, in naturali grauium deſ­
cenſu, æqualibus spatijs, æqualia celeritatis augmenta perpe­
tuò acquiri, ſemperque velocitates, emenſaque ab initio mo­
tus spatia, in eadem ratione reperiri.
Ad iſta verò vides
profectò quid ſit iam promptum reſpondere; cùm
tantum abeſt, vt aperta indubitatáque experientia de­
finitionem illam vulgarem, aut incrementa velocitatis
pro ipſa ſpatiorum ratione ſtabiliat, quin illam potiùs
planè euertat, & Galileanum ita confirmet, vt mani­
feſtò exinde conſtet incrementa velocitatis acquiri
duntaxat æqualia æqualibus temporibus; acquiſita
verò, ſeu ſuperata ſpatia eſſe vt ipſorum temporum
quadrata.
Ex quo fit, vt allatis illis antè argumen­
tis, quibus permouebar, vt coniicerem percuſſionem,
atque idcircò impetum, velocitatémque rei deciden­
tis maiorem duplò non haberi, niſi ex altitudine qua­
drupla, triplum, niſi ex nonupla, quadruplum, niſi ex
ſexdecupla, iſtud iam nouum acceſſerit.
quatenus ob­
ſeruatum eſt duplum ponderis ex vnius diametri alti­
tudine elati non efferri ex dupla, ſed ex quadrupla;
triplum non ex tripla, ſed ex nonupla; quadruplum
non ex quadrupla, ſed ex ſexdecupla duntaxat.
Sunt
autem tibi habendæ gratiæ, qui pro tua ſolertia eò
reſpexeris, vnde argumentum adeò cuidens ducere­
tur; ipſeque debes ex eo lætari, quòd tametſi expe­
rimentum præconceptæ à te opinioni non faueat;
conferat nihilominùs ad veritatis illuſtrationem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index