Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
271
271
272
272
273
273
274
274
275
275
276
276
277
277
278
278
279
279
280
280
< >
page |< < of 303 > >|
1hactenus à proijciente in actu proiectionis acceperunt. Ita
vt corpora proiecta præcisè vt corpora ſunt, ſint cauſa ma­
terialis huius motus, quem recipiunt; ipſe verò impetus ſit
ratio formalis principaliter agendi, & influendi, hoc eſt, lo­
caliter ſe mouendi, producendo in eiſdem corporibus no­
uas, ac nouas præſentias locales, quouſque viguerit, ac per­
durauerit: Cum natura ſua, vt diximus, paulatim remitta­
tur, ac tandem penitus deſinat.
Dicimus autem præfatum impetum, ſeu virtutem moti­
uam impreſſam, eſſe propriam qualitatem de ſecunda ſpe­
cie, quæ dicitur potentia in prædicamento qualitatis, diuer­
ſam tamen eſſentialiter à virtute motiua naturali, vt eſt gra­
uitas, aut leuitas.
Quatenus nimirum eſt principium forma­
le intrinſecum quo producitur motus localis, non debitus
naturæ, ſed præter vel contra inclinationem illius secus ac
motus, qui producitur à grauitate, aut leuitate, qui ſemper
eſt determinatus ad vnum locum, iuxta inclinationem pro­
priæ naturæ.
Motus enim productus ab impetu indifferens
eſt ad quamcunque poſitionem, vel locum, ita vt quoquo­
uerſum ab eo proiecta ferantur: Imò & pila, vt Ariſtoteles
aduertit.
8. Phyſicor. tex. 22. per eundem impetum à proij­
ciente receptum in parietem illidit, ac inde reſilit, qui mo­
tus ſunt inter ſe contrarij.
Et crocæ, vel teſtulæ eodem,
impetu, quo in ſuperficiem aquæ proijciuntur, vix ad con­
tactum peruenientes, per aliam lineam inde reſiliunt, ite­
rumque vlterius, tanquam per ſaltus pluries in eandem ſu­
perficiem incidunt, quouſque impetu extincto immergan­
tur.
Vnde colligitur ipſam qualitatem impetus eiuſdem eſſe
infimæ ſpeciei in omnibus proiectis, ac motibus violentis.
Tum quia quodlibet proiectum per eam in infinitas loci
partes poſſet moueri, vt à centro ad circumferentiam; im­
poſſibile autem eſt dari infinitas qualitates ſpecie diuerſas:
tum etiam quia omnis impetus ordinatur, ac tendit ad pro­
ducendam præſentiam localem eiuſdem ſpeciei, abſtrahen­
do à diſtantia, vel propinquitate cæli, à qua differentia non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index