Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 303 > >|
Sic autem explicato principio, ac inſtrumento vtriuſque
motionis
, explicat Ariſtoteles modum, quo procedit ſecun­
da
motio à nobis propoſita, quæ potiſſima eſt, & maioris
longè
momenti quam prima: aitque temonem (quem cum
gubernaculo
ſæpè confundit) non accipere mare ſecundum
latitudinem
nauis, ſeu quod ad latera nauis eſt, eo modo
quo
accipit remus, depellendo illud retrorſum, vt per repul­
ſum
inde acceptum, nauigium feratur antrorſum, quia nihil
temo
nauigio confert, quo ad motum antrorſum, vt in fine
etiam
quæſtionis idem Philoſophus animaduertit: Sed ac­
cipere
mare commotum, quod illi obuiat ſecundum longi­
tudinem
nauis à prora in puppim.
Nam qua parte temo
vergit
foris, matique eius ala obuertitur ad alterum latus na­
uigij
, mare ſecundum longitudinem nauis ei obuians exci­
pit
intra angulum, quem cum naui conſtituit.
Excipiendo au­
tem
illud vim patitur in contrarium, tollereturque niſi fulciretur
in
cardine.
Cum igitur nec auferri poſſit à puppi, nec retro­
cedere
in directum contra curſum nauigij, hinc fit, vt cedendo
ſaltem in parte quoad poſitionem, quam prius habebat, nauem
ipsam inclinet obliquè; ſiqui­
37[Figure 37]
dem
dimoto vno latere an­
guli
à ſua poſitione, alterum
dimoueri
neceſſe eſt, cuſpi­
de
manente in eodem ſitu.
Quod ſic poteſt amplius
explicari
.
Eſto nauis AB;
cuius
puppis A, prora B, te­
mo
verò AC obliquè con­
ſtitutus
ad ſiniſtram, ac ſuf­
fultus
in A, vbi eius cardo
ad
puppim poſitus eſt, &
vbi
angulum efficiat cum longi­
tudine
nauis, qui ſit BAC.
Deinde mare obuians incidat in ipſam AC. Tunc dicimus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index