Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 303 > >|
Ratione verò probatur, nam quælibet ſcientia ſubalterna,
illi
ſcicntiæ dicitur ſubalternari, cuius idem ſubiectum ſecun­
dum
aliquam rationem formalem conſiderat, cuiuſque con­
cluſionibus
vtitur tanquam principijs ad conficiendas pro­
prias
demonſtrationes; ſed ſcientia Mechanica circa idem
ſubiectum
ſecundum aliquam rationem formalem verſatur
ac
Geometria, ex eaque vt plurimum ſumit ſua principia ad
demonſtrandas
mechanicas concluſiones.
Ergo Mechanica
facultas
ſubalternatur Geometriæ & non alteri ſcientiæ.
Ma­
ior
pater ex ſupra notatis.
Minor in qua eſt difficultas, pro­
batur
quoad priorem partem, ex eo; Nam cettum eſt, ipſum
corpus
mobile graue, aut leue, quod conſtituitur ſubiectum
huius
ſcientiæ, non conſiderari niſi ſecundum quantitatem,
ponderis
quam habet, & prout moueri aut detineri poteſt
tanta
vel tanta virtute, ac mediante aliquo artificio.
Quo
fit
vt proxima ratio ſecundum quam de illo agitur, ſit tum
quantitas
ponderis illius, abſtrahendo à materia ponderante,
tùm
quantitas virtutis mouentis aut detinentis, prout ſcilicet
vtraque
quantitas coaptari, ac proportionari debet in ordine
ad
motionem aut quietem artificioſam: ſeu prout quantitas
ponderis
ſubſtat motioni, aut quieti artificioſæ, quam pro­
pterea
diximus, vltimò complere, & conſtituere obiectum for­
male
huius ſcientiæ.
At huiuſmodi ratio formalis ſic expli­
cata
, manifeſtè inuoluit quantitatem abſtractam à materia,
ac
ſpecialiter paſſionem quandam quantitatis continuæ ac
permanentis
, quæ eſt obiectum Geometriæ; nempe artifi­
cioſam
mobilitatem & quietem; imò talis mobilitas attendi­
tur
iuxta dimenſionem quantitatiuam ipſius mobilis, ac pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index