Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1idem prorſus contingat ſi alterum eorum, qui ſuſtinent ſit
ſtatura procerior, alter verò humilior: Vel ſi ſtatura quidem
pares fueritne, per viam tamen accliuem, aut decliuem ince­
dant.
Etenim ſi pondus liberè pendeat optimè reſpondet,
idem omnino contingere, quia ſemper eadem ſeruaretur
æqualitas partium vectis, ac diſtantia baiulorum à loco vbi
pondus deprimeret, vt clarè ipſe demonſtrat: Si autem
pondus nequaquam liberè pendeat, ſed firmiter ſit infra
vectem alligatum, tunc magis grauari eum, qui extremum
vectis magis ab horizonte eleuatum ſuſtinet.
Quando qui­
dem pondus grauitat in parte vectis propinquiori ipſi ex­
tremo magis eleuato, quamuis in medio ſit conſtiturum.
Cuius oppoſitum contingeret ſi pondus ſupra vectem, li­
cet pariter in medio collocaretur, quod non tetigit Baldus,
& vtrumque facilè erit ſimul probare.
81[Figure 81]
Eſto enim vectis AB bifariam diuiſa in C; cuius extre­
mum B ſit magis eleuatum ab horizonte, quàm extremum
A: Pondus verò infra poſitum ſit corpus DE, cuius graui­
tatis centrum F ad angulos rectos per lineam CF propen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index