1abripiens, circumagere: Quia poſtquam aqua è loco ripæ
continentis diſceſſerit, & vltrò ſe in gyrum mouere cæperit
per impetum repulſionis inde acceptum, partes eius exte
riores, ſeu maioris circumferentiæ, ob maiorem velocitatem
propriam, maioremque impetum ex incidentia receptum, ef
ficaciùs agunt quàm interiores, quæ per minorem circum
ferentiam commouentur, ac nullum immediatè repulſum
acceperunt à conſiſtenti ripa prædicta. Ideoque non tantum
correſpondentem ſibi partem exteriorem lati corporis E,
nempe quæ remotior eſt à centro vorticis magis valent vl
terius promouere, quàm illæ partem eiuſdem corporis in
teriorem; ſed ipſaſmet partes aquæ interiores, quæ per mi
nores ambitus circumuoluuntur magis compellere, ac in
minores circuitus reſtringere, quibus ſeſe adaptando ſimul
in ſpiras degenerant. Et ſic lata corporis magnitudo vnà
cum aqua tandem ad vorticis centrum reducitur.

Quod ſi abſtractè loquendo quælibet maior, ac exterior
circumferentia velocius moueatur, quàm minor, & interior
circa idem centrum, validiusque propterea corpora impelle
re, aut ſecum rapere poſſe intelligatur, abſque eo, quod ad
hoc præſtandum circularem motum relinquat, ac in ſpiras
conuertatur, compellendo etiam circumferentias interiores
ad ſecum degenerandum ſimili modo. Id tamen in propo
ſito locum non habet, tum quia aquæ fluenti, & ob inciden
tiam aliquam ſe retorquenti, nullus in rigore præſcribitur
circulus, quem debeat perficere, nec partibus eius exterio
ribus interdicitur acceſſus ad interiores, ſicut circumferen
tiæ exteriori ſolidi corporis ad interiorem, à qua profectò
æquè diſtat in circulo: tum quia non eſt eadem proportio
exceſſus in velocitate, & efficacitate inter circumferentiam
exteriorem, & interiorem in circulo conſiſtentis materiæ
dum rotatur, atque inter partes exteriores, & interiores
aquæ per incidentiam quandam circumuolutas. Quando
quidem ſemper eſt maior exceſſus in iſtis, quàm in illis. Vt
qui duplici ex cauſa proficiſcatur; tàm ſcilicet ex maiori
ambitu, quem perficiunt in æquali tempore, quàm ex maio-