Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
< >
page |< < of 303 > >|
1tempore, eademque vi peraget, vt perſpicuum eſt in hac fi­
gura ſi brachia libræ AB protrahantur vſque ad CD.
Quia
nimirum, ſicut maio­
23[Figure 23]
rem efficerent circu­
lum, videlicet conti­
nentem, maioremque
diametrum; ita maio­
rem arcum eorum ex­
trema percurrerent.
Nam quo tempore
ac vi A moueretur vſ
que ad F, ipſum C
moueretur vſque ad E
Maior autem eſt CE
quàm AF, eo quod
ſicut diameter ad dia­
metrum, ita portio ad
portionem circuli ſe
habeat.
Cum igitur
facilius ſit cernere ac
diſcernere, quod maius eſt, quàm quod minus; ſequitur, eò
euidentius apparere motum libræ, quò maior fuerit ipſa li­
bra: ac propterea per motum ipſum maioris libræ exactius­
præponderantiam grauium, ſeu differentiam ponderis in­
dicati.
Atque hinc euenire, ait Ariſtoteles, vt in paruis libris non­
nulla pondera ſenſum omnino ferè lateant, quæ in magnis,
illi apertiſſimè innoteſcunt.
Non quidem ex eo, quod ipſa
pondera moueant magnas libras, non autem paruas; ſed
quia motus ab ipſis productus, cum maior ſit in maioribus,
facilius, ac euidentius à ſenſu percipitur.
Vnde quæ mani­
feſta ſunt in vtriuſque libris, multo magis (vt idem inquit)
manifeſta ſe præbent in meioribus, quoniam in illis multo
maior inclinatio cauſatur ab eodem pondere.
Id quod in
omnibus inſtrumentis verificatur, quæ ad menſurandum de-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index