Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 303 > >|
1ſunt motiones, ad vectem. Interim ex admirabili (inquiens)
mirandum accidere quippiam non eſſe abſurdum.
Subin­
telligendo, admirabilem profecto eſſe ipſam naturam circuli
ex qua tot admiranda procedunt, vt ſtatim probare aggredi­
tur in ſequentibus.
De Prima Circuli admiranda Proprietate.
Textus Tertius.
Maxime autem eſt admirandum ſimul
contraria fieri; Circulus verò ex huiuſmo­
di eſt conſtitutus: ſtatim enim ex commoto
effectus eſt & manente, quorum natura ad
ſe inuicem est contraria.
Quamobrem iſthæc
cernentes minùs admirari conuenit contingentes in illo con­
trarietates.
COMMENTARIVS.
Ex quatuor igitur conditionibus ſeu proprietatibus
colligit, admirabilem eſſe naturam circuli.
Ac pri­
mò quòd in fieri ex contrarijs conſtituatur, nempe ex
commoto & manente.
Quandoquidem in deſcriptione cir­
culi, alterum ſemidiametri extremum mouetur in gyrum, al­
terum vero quieſcit, quod centrum denominatur.
Imò ma­
nente ipſo altero extremo, quod dicitur centrum, quod reli­
quum eſt eiuſdem ſemidiametri, circumuehitur totum.
Nec obſtat quod nonnulli obijciunt, centrum in rigore lo­
quendo non eſſe partem ſemidiametri, ac proinde nec circuli,
nam ſufficit eſſe illius terminum intrinſecum, ſiue extremum,
quo immoto, ſi tota longitudo ſemidiametri circumducatur,
circulus conſtituatur.
Cum igitur admirandum valde ſit, ſi­
mul contraria fieri, aut aliquid effici ex contrarijs, & hoc con­
tingat in ipſa conſtitutione circuli; minus admirandum eſſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index