Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 303 > >|
1dem tempore quo A, peragrauerit ſpacium AE, ſimul pera­
grabit ſpacium AF, & reperietur in G, quandoquidem ſunt
latera eiuſdem quadrati AG, ac proinde æqualia.
Et ſicut to­
ta linea AB, coincideret cum linea FH, ita punctum E, coin­
cideret cum puncto G.
Similiterque cum A, peruenerit in I,
ſimul reperietur in K, propter eandem rationem, & ſic de
ſingulis.
Ex quibus conſtabit, ipſum A, moueri per rectam
diagonalem ſeu diametrum AD, quod erat oſtendendum.
Quo pacto linea circulum deſcribens, duabus
feratur lationibus.
Textus Septimus.
Qvod quidem igitur ea quæ circulum deſcri­
bit, duas ſimul feratur lationes, manifestum
eſt cùm ex istis, tùm quia ſecundum rectum
lata ad perpendiculum peruenit, vt ſit rurſus
ipſa à centro perpendiculum.
Sit circulus ABCD,
extremum autem vbi eſt B. feratur ad ipſum
D, peruenit ſane aliquando ad ipſum C.
Siquidem igitur in
proportione feratur, quam habet BE, EC, fertur vtique ſecun­
dum diametrum BC.
Nunc autem, quoniam in nulla proportione,
in circunferentia certè fertur vbi BEC.
Si autem duobus ab
eadem potentia latis, hoc quidem plus repellatur, illud vero minus,
rationi conſentaneum eſt, tardius moueri id quod plus repellitur
eo quod repellitur minus.
Quod videtur accidere maiori & mi­
nori illarum quæ ex centro circulos deſcribunt.
Quoniam enim
propius eſt manenti, eius quæ minor eſt, extremum, quam id quod
eſt maioris, veluti rectum in contrarium, ad medium, tardius
fertur minoris extremum.
Omne quidem igitur circulum de­
ſcribenti iſtud accidit: ferturque eam quæ ſecundum naturam
eſt lationem, ſecundum circumferentiam: illam vero quæ præ­
ter naturam, in tranſuerſum & ſecundum centrum.
Maio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index