Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 303 > >|
1teles, eos qui in media naui ſunt remiges, maximè nauim
mouere, ſi per maximè denotet maximo ſpacio, aut velo.
cius. Etenim (inquit) tardius mouent, & minori ſpatio,
quod ita probat.
Eſto enim Remus AB, qui mari fulcitur
33[Figure 33]
in B Scalmus remi,
qui ad proram, pup­
pimve C, qui in
media naui D.
Ma­
ior autem remi pars
eſt à ſcalmo D ad
A, quàm ipſius C
ad A.
Pellantur re­
mi, & ſtante ceu centro B; feratur ipſum A in E.
Eodem
igitur tempore C erit in F, & D in G; ſed maius eſt ſpa­
tium CF ſpatio DG: ergo vnica impulſione plus mouit
ſcalmum, hoc eſt nauim, potentia ad puppim proramve re­
migans, quam ea, quæ operatur in media naui.
Hæc ille.
Sed hoc ſchemate nihil demonſtratur contra Ariſtotelem.
Nam ſi quid ex eo concluderetur, eſſet de motu circulari,
quo nauis duceretur circa punctum B per arcus CF & DG.
Ariſtoteles autem loquitur de motu recto. Deinde non ex
eo, quod punctum C eodem tempore maius ſpatium per­
currat, quàm punctum D vtpotè magis diſtans à centro B,
iccirco ſequitur, magis mouere nauim remiges, qui ibi ſcal­
mum habent affixum.
Etenim alia, per quam plura ſunt pun­
cta in ipſa naui, quæ maius adhuc ſpatium percurrunt, quam
C, tanquam à centro remotiora; in quibus tamen ſi conſti­
tueretur ſcalmus, minus nauem remiges valerent mouere,
vt in cuſpide puppis, vel proræ.
Quare motus ipſius C, &
cuiuſlibet alterius puncti remotionis à centro, quamuis ve­
locior ſit, quàm motus ipſius D, procedere poteſt magis
ab impulſu impreſſo in ipſo D, quàm ab impulſu impreſſo
in eodem C, & ſic magis mouere nauim eos, qui in nauis
medio ſunt remiges, etiam loquendo de motu circulari.
Rurſus ex ipſa Baldi probatione, atque concluſione ſe­
queretur, ſcalmum vnius remi, magis diſtare à ſcalmo alte-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index