Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 303 > >|
1
Mechanicam facultatem vere ac proprie eſſe
ſcientiam Mathematicam.
ADDITIO QVARTA.
Vtrum autem Mechanica facultás pertineat ad ſcien­
tiam phyſicam, an ad mathematicam, vel potius di­
cenda ſit partim phyſica, partim mathematica, non leuem
habet difficultatem.
Etenim eſſe ſcientiam phyſicam, illud
primo loco ſuadet, quia nimirum leius ſubiectum eſt phyſi­
cum, vt graue, & leue, virtusque motium, ac detentiua, qua ſe­
cundum locum ipſa cientur aut detinentur.
Secundo quoniam
de huiuſmodi ſubiecto agitur ſub ratione phyſica, prout ſcili­
cet eſt mobile ſecundum locum natura ſua aut violentia; quæ
certè fit per impreſſionem impetus, eleuationem, vel tractio­
nem, aut proiectionem, quæ ſunt operationes phyſicæ.
Ter­
tio, quia ſiſtendo in puris principijs phyſicis, fatis videntur de­
monſtrari omnia quæ pertractantur in ipſa mechanica ſcien­
tia quoad propoſitiones vniuerſales, ac propriè ſcientificas.
Vt exempli gratia, grauia æqualia ex æqualibus diſtantijs ęquè
ponderare, nec vnum poſſe in libra aliud vincere; nam ratio
huius eſt, quia actio debet eſſe ab inæquali proportione, vt ex
Ariſt. habetur in phyſicis 1. de Generat. tex. 48. Similiter;
grauia faciliùs tolli beneficio trocleæ, aut vectis, quàm ſola
manu; & id genus alia, reducuntur ad principium phyſicum
de maiori facilitate motus circularis, maioreque velocitate
partium, quæ magis diſtant à centro circuli, eo quod maius
ſpatium percurrant in æquali tempore ac minus fulciantur.
Quapropter ipſemet Ariſtoteles phyſicè hic videtur tractate
quidquid ad vniuerſalem doctrinam mechanicam pertinet,
nec adhibere principia mathematica, niſi aliquando ad cla­
riùs & euidentiùs demonſtrandum, non ſecus ac in alijs quo­
que tractationibus phyſicis conſueuit.
Nihil enim prohibet,
idem diuerſis principijs plurium ſcientiarum oſtendi.
Quarto, nam licet mechanica facultas, vt ab alijs traditur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index