Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 303 > >|
1
Qua ratione partes diametri a centro remotio­
res magis participent de motu naturali,
propinquiores verò magis de præ­
ternaturali.
Textus Octauus
Qvod autem magis quod præter naturam
eſt mouetur ipſa minor, quam maior illarum,
quæ ex centro circulos deſcribunt, ex ijs est
manifestum.
Sit circulus vbi B C D E, &
alter in hoc minor, vbi M N O P, circà
idem centrum A, & projiciantur diametri
in magno quidem, in quibus C D, B E, in minori verò ipſæ
M O, N P: & altera parte longius quadratum ſuppleatur
D K R C: ſiquidem A B circulum deſcribens ad id perue­
niet, vnde eſt egreſſa; manifeſtum eſt, quod ad ipſam fertur
AB.
Similiter etiam A M ad ipſam A M perueniet. T ardiùs
autem fertur A M, quam A B quemadmodum dictum
eſt: quia maior fit repulſio, & magis retrabitur A M.
Du­
catur igitur ipſa A L F, & ab ipſo L perpendiculum ad ip­
ſam AB, ipſa LQ in minore circulo: & rurſum ab L du­
catur iuxtà A B L S, & S T ad ipſam A B perpendicu­
lum, & ipſa FX: ipſæ igitur vbi ſunt ST, & LQ, æqua­
les: ipſa ergò B T minor est, quam M que Aequales enim
rectæ lineæ in ęqualibus coniecta circulis perpendiculares à
diametro, minorem diametri reſecant ſectionem in maioribus
circulis.
Est autem ipſa S T æqualis ipſi L que In quan­
to autem tempore ipſa AL ipſam ML lata eſt, in tanto tem­
poris ſpatio in maiori circulo, maiorem, quam ſit B S, latum
erit extremum ipſis AB.
Latio quidem igitur ſecundum na­
turam æqualis: Ea autem, quæ præter naturam eſt minor,
videlicet B T, quam M que Oportet autem proportiona-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index