Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 303 > >|
1ſeruiunt: Nam quo ampliora eò minus obtutum fallunt, &
euidentius menſuratorum differentias manifeſtant.
Denique ex ijs animaduertit Atiſtoteles modum, quo
nonnulli vendentes purpuram, vel crocum, aut aliud huiuſ­
modi, emptores defraudant.
Ita namque (vt ipſe ait) con­
ſtruunt libram, vt ſpartum quo illa ſuſpenditur, ſeu axis cir­
ca quem illa conuertitur, non ſit prorſus in medio iugi, ac
proinde vnum brachium illius, ſit longius altero, æquè ta­
men grauitet, vt tegatur deceptio.
Infundunt enim plum­
bum in brachium, quod minorem habet longitudinem, vel
illud ex grauiori ligno conficiunt, vt puta nodoſo, aut ad ra­
dicem vergente: & ſic minorem habens longitudinem
æqueponderat habenti maiorem, libraque ipſa haud quaquam
apparet vitioſa ſiue iniuſta.
Deinde verò mercem in eam
lancem imponunt, quæ ex longiori brachio pendet; vbi cer­
tè quodlibet pondus magis grauitare neceſſe eſt, quàm in
oppoſita lance.
Siquidem brachij extremum ex quo pen­
det, magis diſtat a centro; ideoque quamuis adulterinæ non
ſint ponderum notæ, merces maioris ponderis putatur, quàm
reuera ſit, ac tanti ex fraude venditur.
Vnde etiam ſi libra
lancibus vacuis æquilibrium demonſtret, & æqualibus in
pondere, æqualia addantur, æquè illa ponderare non ſequi­
tur, dum æquè à centro libræ non diſtant.
Nàm ratione ſi­
tus quælibet additio ponderis poſtea in ipſis lancibus facta,
ſemper eandem ſeruare debet proportionem, vt magis gra­
uitet in loco diſtantiori, quàm in propinquiori; vt exactius
adhuc conſtare poteſt ex Archimede in primo lib. Aeque­
ponderan. poſtulat.
2. & explicatione Guidi Vbaldi è Mar­
chionibus Montis ibidem ac tract. de libra prop. 6.
Illud tamen hic minimè prætereundum eſt, non rectè
Blancanum, hunc Ariſtotelis locum expoſuiſſe, cum ex men­
te illius ait, purpurarios fraudulentos, plumbum in lancem
illam infundere in quam merces imponitur.
Quandoquidem
ſi ita eſſet, lanx illa maiorem longitudinem brachij non re­
quireret ad magis grauitandum.
Quod ſi vtroque ex capi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index