Jordanus de Nemore, [Liber de ratione ponderis], 1565
page |< < of 32 > >|
122[Figure 22] ex parte c, pondus b, datum, sitque b, e,
aequalis b, c, et in medio a ,e, notetur
z, á quo dependeat pondus h, aequa­
le a, e, et in eo etiam situ aeque pon­
derabit.
Quia ergo in hoc situ aeque
ponderant h, et d, eritque proportio d,
ad h, ea z, b.
ad b, c, et permutatim
quae proportio d, ad z, b, ea est a, e,
hoc est h, ad b, c, et coniunctim quae
proportio d, et dupli z, b, hoc est a, c,
ad z, b, ea est a, e, et dupli b, c, hoc est
e, c, ad b, c.
Si ergo tota a, b, c, ducatur
in suum dimidium, et perductum diui
datur per d, et a, c, quod totum est da
tum, exibit b, c,. datum.
Quaestio duodecima.
23[Figure 23]
Quod si portiones datae fue­
rint, et pondus datum erit.
Cum enim ut praemissum est d,
pondus cum tota a, c, sit ad eius
dimidium, sicut tota a, c, ad b,
c. cum sint a, b, et b, c, datae, si ducatur
a, c, in suum dimidium, ut prius, et pro
ductum diuidatur per b, c, exibit pon
dus d, et tota a, c, detracta ergo a, c,
relinquitur pondus d, datum.
Quaestio tertiadecima.
24[Figure 24]
Si uero pondus datum fue­
rit, et pars cui appenditur da­
ta, totum quoque datum erit.
Verbi gratia d, pondus datum
sit, et b, c, portio data.
Quia
igitur d, ad h, siue ad e, a, sicut
z, b, ad b, e, erit, quód ex ductu d, in c,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index