Jordanus de Nemore, [Liber de ratione ponderis], 1565

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 32 > >|
1nent aliquatenus cedant persequutae eo, quod impelli soluatur, quoniam me
dium semper fit grauius.
hoc etiam si inuentus termino substineatur, fit et
si in altero, ut in a, quoniam si impellatur in b, quoniam grauius, fiet b, non
equetur c, circunuolutionem b, et rumpetur continuitas.
alioquin plus
transiret c, quám b, quam si leuius esset minima soliditas in c, a.
Quaestio quadragesimaprima.
Quum medium detinetur facilius extrema curuantur.
54[Figure 54]Sit ipsum a, b, c ,d, e, medium c, quod quum
detineatur, extrema impellantur, quòniam
motum eorum in partem, qua impelluntur
non potest sequi, oportet curuari, quoniam dire
ctam habet solui nisi connexio soliditatis im­
pediat.
quae quidem minus perfecit in a, quám
in b, et c, quám d, impulsa enim a, et e, quo­
niam medij connexione detineri habent scilicet b,
et d, quum ipsa habilia sint ad sequendum,
quum in se non detineantur, minus impedietur
a, et e, continuitate ad c, sicque fit, ut quum ex­
trema facilius cedant, in quo illis uiciuiora fa­
cilius sequantur, contingat totum curuari in cir
culum.
quanto igitur longius a, c, e, tanto le­
uius extrema curuantur in eadem ratione, qua
et remotiora á centro librae ponderosiora sunt,
quoniam maiores arcus describunt eandem quoque: et in omnem partem
magis sequentur impellentem, si non pondus ipsum impediat.
Notum etiam
quód super hoc quidem manente c, non magis impedit pondus a, quám pon
dus b, impellentem b, quoque ad ipsum pondus.
Quaestio quadragesimasecunda.
Magis impulsum plus cohaeret.
Haec impulsio sit a posterioribus, quae impulsa habent anteriora per
pellere. quae quoniam pondere suo aliquatenus resistunt, habent
media constringi.
Vnde quando in latus declinantur, hinc etiam con
tingit, quód inferiora superioribus infixa, uel depulsis infiguntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index