Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 241 > >|
1Et metuunt magni naturam credere mundi
Exitiale aliquod tempus, clademque manere,
Cum videant tantam terrarum incumbere molem:
Quod nisi respirent venti; non ulla refrenet
Res, neque ab exitio possit reprehendere euntem:
Nunc quia respirant alternis, inque gravescunt,
Et quasi collecti redeunt, ceduntque repulsi;
Saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas,
Quam facit: inclinatur enim, retroque percellit,
Et recipit prolapsa suas in pondere sedes.

Hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
Summa magis medijs, media imis, ima perhilum.

Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris;
Ventus ubi, atque animae subito vis maxima quaedam
Aut extrinsecus, aut ipsa tellure coorta
In loca se cava terrai coniecit, ibique
Speluncas inter magnas fremit ante tumultu:
Versabundaque portatur, post incita cum vis
Exagitata foras erumpitur, & simul altam
Diffindens terram, magnum concinnat hiatum.

In Tyria Sidone quod accidit, & fuit Aegi
In Peloponneso.
quas exitus hic animai
Disturbat urbes, & terrae motus obortus.

Multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
Motibus in terris, & multis per mare pessum
Subsedere suis pariter cum civibus urbes.

Quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
Et fera vis venti per crebra foramina terrae
Dispertitur, ut horror; & incutit inde tremorem:
Frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
Concutit invitos cogens tremere, atque movere.

Ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index