Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vincere, & ingentis plagae sedare tumultus:
Inque suos quicquid rursus revocare meatus:
Et quasi iam leti dominantem in corpore motum
Discutere, ac paene amissos accendere sensus.

Nam, quare potius leti iam limine ab ipso
Ad vitam possit conlecta mente reverti,
Quam, quo decursum prope iam siet, ire & abire ?

Praeterea quoniam dolor est, ubi materiai
Corpora vi quadam per viscera viva, per artus
Sollicitata suis trepidant in sedibus intus:
Inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas:
Scire licet, nullo primordia posse dolore
Tentari, nullamque voluptatem capere ex se;
Quandoquidem non sunt ex illis principiorum
Corporibus, quorum motus novitate laborent:
Aut aliquem fructum capiant dulcedinis almae.

Haud igitur debent esse ullo praedita sensu.

Denique, uti possint sentire animalia quaeque;
Principijs si iam est sensus tribuendus eorum:
Quid, genus humanum propritim de quibus auctum est
Scilicet & risu tremulo concussa cachinnant;
Et lacrimis spargunt rorantibus ora, genasque:
Multaque de rerum mistura dicere callent;
Et sibi proporro quae sint primordia quaerunt:
Quandoquidem totis mortalibus adsimulata
Ipsa quoque ex alijs debent constare elementis,
Inde alia ex alijs, nusquam consistere ut ausis.

Quippe sequar, quodcumque loqui, ridereque dices,
Et sapere ex alijs, eadem haec facientibus ut sit.

Quod si delira haec, furiosaque cernimus esse,
Et ridere potest non ex ridentibus auctus,
Et sapere, & doctis rationem reddere dictis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index