Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Tum numero quoque concedunt, & rara per artus
Dissita sunt: dumtaxat ut hoc promittere possis,
Quantula prima queant nobis iniecta ciere
Corpora sensiferos motus in corpore, tanta
Intervalla tenere exordia prima animai.

Nam neque pulveris interdum sentimus adhesum
Corpore, nec membris incussam sidere cretam,
Nec nebulam noctu, neque aranei tenvia fila
Obvia sentimus, quando obretimur euntes;
Nec supera caput eiusdem cecidisse victam
Vestem, nec plumas avium, papposque volantis,
Qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim.

Nec repentis itum cuiusviscumque animantis
Sentimus; nec priva pedum vestigia quaeque,
Corpore quae in nostro culices, & cetera ponunt.

Usqueadeo prius est in nobis multa ciendum
Semina, corporibus nostris inmista per artus,
Quam primordia sentiscant concussa animai;
Et quam in his intervallis tuditantia possint
Concursare, coire, & dissultare vicissim.

Et magis est animus vitai claustra coercens,
Et dominantior ad vitam, quam vis animai.

Nam sine mente, animoque nequit residere per artus
Temporis exiguam partem pars ulla animai;
Sed comes insequitur facile, & discedit in auras;
Et gelidos artus in leti frigore linquit.

At manet in vita, cui mens, animusque remansit,
Quamvis est circum caesis lacer undique membris;
Truncus, adempta anima circum, membrisque remotis,
Vivit; & aethereas vitalis suscipit auras:
Si non omnimodis, at magna parte animai
Privatus, tamen in vita cunctatur, & heret;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index