Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vndique materies quoniam stipata quiesset.
Praeterea quamvis solidae res esse putentur;
Hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas:
In saxis ac speluncis permanat aquarum
Liquidus humor, & uberibus flent omnia guttis:
Dissupat in corpus sese cibus omne animantum:
Crescunt arbusta, & fetus in tempore fundunt,
Quod cibus in tota usque ab radicibus imis
Per truncos, ac per ramos diffunditur omnis:
Inter saepta meant voces, & clausa domorum
Transuolitant: rigidum permanat frigus ad ossa:
Quod, nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
Transire, haud ulla fieri ratione videres.

Denique cur alias alijs praestare videmus
Pondere res rebus, nihilo maiore figura ?

Nam si tantundem est in lanae glomere, quantum
Corporum in plumbo est, tantundem pendere par est:
Corporum officium est quoniam premere omnia deorsum,
Contra autem natura manet sine pondere, inanis.

Ergo quod magnum est aeque, leviusque videtur,
Nimirum plus esse sibi declarat inanis.

At contra gravius plus, in se corporis esse
Dedicat, & multo vacui minus intus habere.

Est igitur nimirum, id quod ratione sagaci
Quaerimus, admistum rebus, quod inane vocamus.

Illud in his rebus ne te deducere vero
Possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.

Cedere squamigeris latices nitentibus aiunt;
Et liquidas aperire vias: quia post loca pisces
Linquant, quo possint cedentes confluere undae:
Sic alias quoque res inter se posse moveri
Et mutare locum, quamvis sint omnia plena.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index