Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 241 > >|
1 Et validis socios caedebant dentibus apri,
Tela infracta suo tinguentes sanguine saevi:
In se fracta suo tinguentes sanguine tela.

Permistasque dabant equitum, peditumque ruinas.

Nam transversa feros exibant dentis adactus
Iumenta; aut pedibus ventos erecta petebant:
Nequiquam; quoniam ab nervis succisa videres
Concidere, atque gravi terram consternere casu.

Si quos ante domi domitos satis esse putabant,
Effervescere cernebant in rebus agundis,
Volneribus, clamore, fuga, terrore, tumultu.

Nec poterant ullam partem redducere eorum:
Diffugiebat enim varium genus omne ferarum:
Ut nunc saepe boves templis, ferro male caesae
Diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.

Sic fuit, ut facerent: sed vix adducor, ut ante
Non quierint animo praesentire, atque videre,
Quam commune malum fueret, foedumque futurum.

Et magis id possis factum contendere in omni,
In variis mundis, varia ratione creatis,
Quam certo, atque uno terrarum quolibet orbi.

Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt,
Quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
Qui numero diffidebant, armisque vacabant.

Nexilis ante fuit vestis, quam textile tegmen:
Textile post ferrum est; quia ferro tela paratur:
Nec ratione alia possunt tam levia gigni
Insilia, ac fusi, rady, scapique sonantes.

Et facere ante viros lanam natura coegit,
Quam muliebre genus: nam longe praestat in arte,
Et sollertius est multo genus omne virile:
Agricolae donec vitio vertere severi,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index