Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1
Praeterea, quoniam nequeunt sine luce colores
Esse, neque in lucem existunt primordia rerum:
Scire licet quam sint nullo velata colore.

Qualis enim caecis poterit color esse tenebris,
Lumine qui mutatur in ipso, propterea quod
Recta aut obliqua percussus luce refulget?

Pluma columbarum quo pacto in sole videtur;
Quae sita cervices circum collumque coronat.

Namque alias fit uti claro sit rubra pyropo:
Interdum quodam sensu fit, uti videatur
Inter caeruleum viridis miscere smaragdos.

Caudaque pavonis, larga cum luce repleta est,
Consimili mutat ratione obversa colores:
Qui, quoniam quodam gignuntur luminis ictu,
Scire licet sine eo fieri non posse putandum.

Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se
Pupula, cum sentire colorem dicitur album;
Atque aliud porro, nigrum cum, & cetera sentit:
Nec refert ea, quae tangis, quo forte colore
Praedita sint, verum quali magis apta figura:
Scire licet nihil principiis opus esse colores;
Sed variis formis variantes edere tactus.

Praeterea, quoniam non certis certa figuris
Est natura coloris, & omnia principiorum
Formamenta queunt in quovis esse nitore:
Cur ea, quae constant ex illis, non pariter sunt
Omnigenis perfusa coloribus in genere omni?

Conveniebat enim corvos quoque saepe volantis
Ex albis album pinnis iactare colorem;
Et nigros fieri nigro de semine cycnos,
Aut alio quovis uno, varioque colore.

Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index