Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam
Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque futura.

Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est
Non rady solis, neque lucida tela dici
Discutiant, sed naturae species, ratioque.

Primum animum dico, mentem quam saepe vocamus,
In quo consilium vitae, regimenque locatum est,
Esse hominis partem nihilo minus, ac manus, & pes,
Atque oculi, partes animantis totius extant.

Sensum animi, certa non esse in parte locatum,
Verum habitum quendam vitalem corporis esse,
Harmoniam Grai quam dicunt; quod faciat nos
Vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens:
Ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
Corporis, & non est tamen haec pars ulla valentis:
Sic animi sensum non certa parte reponunt.

Magnopere in quo mi diversi errare videntur.

Saepe itaque; in promptu corpus quod cernitur, aegrum est,
Cum tamen ex alia laetamur parte latenti:
Et retro fit, uti contra sit saepe vicissim,
Cum miser ex animo, laetatur corpore toto;
Non alio pacto, quam si, pes cum dolet aegri,
In nullo caput interea sit forte dolore.

Praeterea molli cum somno dedita membra
Effusumque iacet sine sensu corpus onustum;
Est aliud tamen in nobis, quod tempore in illo
Multimodis agitatur, & omnis accipit in se
Laetitiae motus, & curas cordis inanis.

Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
Esse, neque harmonia corpus retinere solere:
Principio fit, uti detracto corpore multo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index