Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ut lacerato oculo circum, si pupula mansit
Incolumis, stat cernundi vivata potestas,
Dummodo ne totum corrumpas, luminis orbem:
Sed circumcidas aciem, solamque relinquas;
Id quoque enim sine pernicie confiet eorum.

At si tantula pars oculi media illa peresa est;
Incolumis quamvis aliquoi sit splendidus orbis:
Occidit extemplo lumen, tenebraeque sequuntur.

Hoc anima, atque; animus vincti sunt foedere semper.

Nunc age, nativos animantibus, & mortalis
Esse animos, animasque levis, ut noscere possis;
Conquisita diu, dulcique reperta labore
Digna tua pergam disponere carmina vita.

Tu fac utrumque uno sub iungas nomine eorum;
Atque animam, verbi causa, cum dicere pergam,
Mortalem esse docens, animum quoque dicere credas:
Quatinus est unum inter se, coniunctaque res est.

Principio, quoniam tenuem constare minutis
Corporibus docui, multoque minoribus esse
Principiis factam, quam liquidus humor aquai est,
Aut nebula, aut fumus: nam longe mobilitate
Praestat, & a tenui causa magis icta movetur;
Quippe ubi imaginibus fumi, nebulaeque movetur:
Quod genus, in somnis sopiti ubi cernimus alta
Exhalare vaporem altaria, ferreque fumum:
Nam procul hinc dubio nobis simulacra genuntur:-
Nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
Diffluere humorem, & laticem discedere cernis;
Et nebula ac furnus quoniam discedit in auras:
Crede animam quoque diffundi, multoque perire
Ocius, & citius dissolvi in corpora prima,
Cum semel ex hominis membris ablata recessit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index