Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 241 > >|
1 Tam magis his rebus penitus temptata labascit.
Ergo si solida, ac sine inani corpora prima
Sunt, ita uti docui; sint haec aeterna necesse est.

Praeterea, nisi materies aeterna fuisset,
Antehac ad nilum penitus res quaeque redissent:
De nihiloque quoque nata forent, quaecumque videmus.

At quoniam supra docui nihil posse creari
De nihilo; neque quod genitum est, ad nihil revocari :
Esse inmortali primordia corpore debent,
Dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
Materies ut subpeditet rebus reparandis.

Sunt igitur solida primordia simplicitate ;
Nec ratione queunt alia servata per aevum
Ex infinito iam tempore res reparare.

Denique si nullam finem natura parasset
Frangendis rebus; iam corpora materiai
Usque redacta forent, aevo frangente priore,
Ut nihil ex illis a certo tempore posset
Conceptum, summum aetatis pervadere finem.

Nam quidvis citius dissolvi posse videmus,
Quam rursus refici: quapropter, longa diei
Infinita aetas anteacti temporis omnis
Quod fregisset adhuc disturbans, dissoluensque,
Numquam reliquo reparari tempore posset.

At nunc nimirum frangendi reddita finis
Certa manet, quoniam refici rem quamque videmus,
Et finita simul generatim tempora rebus
Stare, quibus possint aevi contingere florem.

Hoc accedit, uti, solidissima materiai
Corpora quom constant, possit tamen omnia reddi,
Mollia, quae fiant aer, aqua, terra, vapores,
Quo pacto fiant, & qua vi cumque gerantur:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index