Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 241 > >|
1 Seu locus, ac spatium, res in quo quaeque gerantur,
Pervideamus utrum finitum funditus omne
Constet; an immensum pateat vasteque profundum.

Omne quod est igitur, nulla regione viarum
Finitum est: namque extremum debebat habere.

Extremum porro nullius posse videtur
Esse, nisi ultra sit, quod finiat: ut videatur,
Quo non longius haec sensus natura sequatur.

Nunc, extra summam quoniam nihil esse fatendum est,
Non habet extremum: caret ergo fine, modoque.

Nec refert quibus adsistas regionibus eius.

Usqueadeo quem quisque locum possedit, in omnis
Tantundem partis infinitum omne relinquit.

Praeterea, si iam finitum constituatur
Omne quod est spatium: siquis procurrat ad oras
Ultimus extremas, iaciatque volatile telum;
Invalidis utrum contortum viribus ire,
Quo fuerit missum mavis, longeque volare;
An prohibere aliquid censes, obstareque posse?

Alterutrum fatearis enim, sumasque necesse est;
Quorum utrumque tibi effugium praecludit; & omne,
Cogit, ut exempta concedas fine patere.

Nam sive est aliquid, quod prohibeat, officiatque,
Quominus, quo missum est, veniat, finique locet se;
Sive foras fertur: non est ea fine profecto.

Hoc pacto sequar, atque oras ubicumque locaris
Extremas, quaeram, quid telo denique fiat.

Fiet, uti nusquam possit consistere finis;
Effugiumque fugae prolatet copia semper.

Praeterea, spatium summai totius omne
Undique si inclusum certis consisteret oris,
Finitumque foret; iam copia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index