Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000141">
                <pb xlink:href="079/01/067.jpg" pagenum="18"/>
              Tam magis his rebus penitus temptata labascit.</s>
              <s id="s.000142">
                <lb/>
              Ergo si solida, ac sine inani corpora prima
                <lb/>
              Sunt, ita uti docui; sint haec aeterna necesse est.</s>
              <s id="s.000143">
                <lb/>
              Praeterea, nisi materies aeterna fuisset,
                <lb/>
              Antehac ad nilum penitus res quaeque redissent:
                <lb/>
              De nihiloque quoque nata forent, quaecumque videmus.</s>
              <s id="s.000144">
                <lb/>
              At quoniam supra docui nihil posse creari
                <lb/>
              De nihilo; neque quod genitum est, ad nihil revocari :
                <lb/>
              Esse inmortali primordia corpore debent,
                <lb/>
              Dissolui quo quaeque supremo tempore possint,
                <lb/>
              Materies ut subpeditet rebus reparandis.</s>
              <s id="s.000145">
                <lb/>
              Sunt igitur solida primordia simplicitate ;
                <lb/>
              Nec ratione queunt alia servata per aevum
                <lb/>
              Ex infinito iam tempore res reparare.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000146">Denique si nullam finem natura parasset
                <lb/>
              Frangendis rebus; iam corpora materiai
                <lb/>
              Usque redacta forent, aevo frangente priore,
                <lb/>
              Ut nihil ex illis a certo tempore posset
                <lb/>
              Conceptum, summum aetatis pervadere finem.</s>
              <s id="s.000147">
                <lb/>
              Nam quidvis citius dissolvi posse videmus,
                <lb/>
              Quam rursus refici: quapropter, longa diei
                <lb/>
              Infinita aetas anteacti temporis omnis
                <lb/>
              Quod fregisset adhuc disturbans, dissoluensque,
                <lb/>
              Numquam reliquo reparari tempore posset.</s>
              <s id="s.000148">
                <lb/>
              At nunc nimirum frangendi reddita finis
                <lb/>
              Certa manet, quoniam refici rem quamque videmus,
                <lb/>
              Et finita simul generatim tempora rebus
                <lb/>
              Stare, quibus possint aevi contingere florem.</s>
              <s id="s.000149">
                <lb/>
              Hoc accedit, uti, solidissima materiai
                <lb/>
              Corpora quom constant, possit tamen omnia reddi,
                <lb/>
              Mollia, quae fiant aer, aqua, terra, vapores,
                <lb/>
              Quo pacto fiant, & qua vi cumque gerantur:
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>