Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 241 > >|
1 Insatiabiliter deflevimus, aeternumque
Nulla dies nobis maerorem e pectore demet.

Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
Tantopere, ad somnum si res redit, atque quietem;
Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

Hoc etiam faciunt, ubi discubuere, tenentque
Pocula saepe homines, & inumbrant ora coronis,
Ex animo ut dicant, brevis hic est fructus homullis;
Iam fuerit, neque post umquam revocare licebit.

Tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
Quod sitis exurat miseros, atque arida torreat;
Aut aliae cuius desiderium insideat rei:
nec sibi enim quisquam tum se, vitamque requirit,
Cum pariter mens, & corpus sopita quiescunt:
Nam licet aeternum per nos sie esse soporem,
Nec desiderium nostri nos adigit ullum;
Et tamen haud quaquam nostros tune illa per artus
Longe ab sensiferis primordia motibus errant:
Quin correptus homo ex somno se colligit ipse.

Multo igitur mortern minus ad nos esse putandum,
Si minus esse potest, quam quod nihil esse videmus.

Maior enim turbae disiectus materiai
Consequitur leto; nec quisquam expergitus exstat,
Frigida quem semel est vitai pausa secuta.

Denique si vocem rerum natura repente
Mittat, & hoc alicui nostrum sie increpet ipsa:
Quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
Luctibus indulges ?
quid mortem congemis, ac fles?
Nam si grata fuit tibi vita anteacta, priorque;
Et non omnia pertusum congesta quasi in vas
Commoda perfluxere, atque ingrata interiere:
Cur non, ut plenus vitae conviva, recedis ?

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index