Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1 Scindi, quam meminit laevor praestare salutem.
Quapropter fit, ut hinc nobis simulacra gerantur.

Et quamvis subito, quovis in tempore, quamque
Rem contra speculum ponas, apparet imago:
Perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
Texturas rerum tenuis, tenuisque figuras.

Ergo multa brevi spatio simulacra geruntur;
Ut merito celer his rebus dicatur origo.

Et quasi multa brevi spatio summittere debet
Lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena:
Sic ab rebus item simili ratione necesse est
Temporis in puncto rerum simulacra ferantur
Multa modis multis in cunctas undique partis:
Quandoquidem speculum, quoi cumque obvertimus illuc,
Res ibi respondent simili forma, atque colore.

Praeterea modo eum fuerit liquidissima caeli.

Tempestas, perquam subito fit turbida foede
Undique, uti tenebras omnis Acherunta rearis
Liquisse, & magnas caeli complesse cavernas.

Usque adeo taetra nimborum nocte coorta,
Impendent atrae formidinis ora superne:
Quorum quantula pars sit imago dicere nemo est
Qui possit neque eam rationem reddere dictis.

Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
Et quae mobilitas ollis tranantibus auras
Reddita sit, longo ut spatio brevis hora teratur,
In quem quaeque locum diverso numine tendunt;
Suavidicis potius, quam multis versibus edam:
Parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
Clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.

Principio persaepe levis res, atque minutis
Corporibus factas, celeris licet esse videre.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index