Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Insinuare omnis, & verum protrahere inde.
Quod nisi pigraris, paulumve recesseris ab re;
Hoc tibi de plano possum promittere Memmi,
Vsque adeo largos haustus e fontibus magnis
Lingua meo suavis diti de pectore fundet;
Vt verear, ne tarda prius per membra senectus
Serpat, & in nobis vitai claustra resolvat,
Quam tibi de quavis una re versibus omnis
Argumentorum sit copia missa per auris.

Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,
Omnis ut est igitur per se natura, duabus
Consistit rebus; nam corpora sunt, & inane,
Haec in quo sita sunt, & qua diversa moventur.

Corpus enim per se communis dedicat esse
Sensus: quo nisi prima fides fundata valebit,
Haud erit, occultis de rebus quo referentes
Confirmare animi quicquam ratione queamus.

Tum porro locus, ac spatium, quod inane vocamus,
Si nullum foret; haud usquam sita corpora possent
Esse, neque omnino quaquam diversa meare;
Id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.

Praeterea nihil est, quod possis dicere ab omni
Corpore seiunctum, secretumque esse ab inani,
Quod quasi tertia sit numero natura reperta.

Nam quodcumque erit, esse aliquid debebit id ipsum
Augmine vel grandi, vel parvo denique, dum sit:
Cui si tactus erit quamvis levis, exiguusque;
Corporum augebit numerum summamque sequetur:
Sin intactile erit, nulla de parte quod ullam
Rem prohibere queat per se transire meantem;
Scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.

Praeterea per se quodcumque erit, aut faciet quid,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index