Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 241 > >|
1 Numquam Tyndaridis formae conflatus amore
Ignis, Alexandri Phrygio sub pectore gliscens,
Clara accendisset saevi certamina belli,
Nec clam durateus Troiianis Pergama partu
Inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;
Perspicere ut possis res gestas funditus omnis
Non ita uti corpus, per se constare neque esse,
Nec ratione cluere eadem qua constet inane,
Sed magis ut merito possis eventa vocare
Corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.

Corpora sunt porro partim primordia rerum,
Partim concilio quae constant principiorum.

sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
Stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.

etsi difficile esse videtur credere quicquam
In rebus solido reperiri corpore posse.

transit enim fulmen caeli per saepta domorum,
Clamor ut ac voces; ferrum candescit in igni
Dissiliuntque fero ferventia saxa vapore;
Tum labefactatus rigor auri solvitur aestu;
Tum glacies aeris flamma devicta liquescit
Permanat calor argentum penetraleque frigus,
Quando utrumque manu retinentes pocula rite
Sensimus infuso lympharum rore superne.

usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.

sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
Cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
Esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
Semina quae rerum primordiaque esse docemus,
Unde omnis rerum nunc constet summa creata.

Principio quoniam duplex natura duarum
Dissimilis rerum longe constare repertast,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index