Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Quapropter quoniam, quae paulo diximus ante,
In commutatum veniunt; constare necesse est
Ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam:
Ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes:
Quin potius tali natura praedita quaedam
Corpora constituas, ignem si forte crearint,
Posse eadem demptis paucis, paucisque tributis,
Ordine mutato, & motu, facere aeris auras:
Sic alias aliis rebus mutarier omnis.

At manifesta palam res indicat, inquis, in auras
Aeris e terra res omnis crescere, alique:
Et nisi tempestas indulget tempore fausto
Imbribus, & tabe nimborum arbusta vacillant:
Solque sua pro parte fovet, tribuitque calorem:
Crescere ne possint fruges, arbusta ,animantes:
Scilicet & nisi nos cibus aridus, & tener humor
Adiuvat; amisso iam corpore, vita quoque omnis
Omnibus e nervis, atque ossibus exsoluatur.

Adiutamur enim dubio procul, atque alimur nos
Certis ab rebus; certis aliae atque aliae res.

Nimirum quia multa modis communia multis
Multarum rerum in rebus primordia mista
Sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.

Atque eadem magni refert primordia saepe,
Cum quibus, & quali positura contineantur
Et quos inter se dent motus, accipiantque.

Namque eadem caelum, mare, terras, flumina, solem
Constituunt: eadem fruges, arbusta, animantis,
Verum aliis, alioque modo commista moventur.

Quin etiam passim nostris in versibus ipsis
Multa elementa vides multis communia verbis:
Cum tamen inter se versus, ac verba necesse est

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index