Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1 Confiteare & re, & sonitu distare sonanti.
Tantum elementa queunt permutato ordine solo.

At rerum quae sunt primordia, plura adhibere
Possunt, unde queant variae res quaeque creari.

Nunc & Anaxagorae scrutemur homoeomerian,
Quam Graeci memorant, nec nostra dicere lingua
Concedit nobis patrii sermonis egestas.

Sed tamen ipsam rem facile est exponere verbis,
Principium rerum quam dicit homoeomerian:
Ossa videlicet e pauxillis, atque minutis
Ossibus, hic & de pauxillis, atque minutis
Visceribus viscus gigni, sanguenque creari,
Sanguinis inter se multis coeuntibus guttis:
Ex aurique putat micis consistere posse
Aurum; & de terris terram concrescere parvis;
Ignibus ex ignis; humorem ex humoribus esse:
Cetera consimili fingit ratione, putatque.

Nec tamen esse ulla parte idem in rebus inane
Concedit; neque corporibus finem esse secandis.

Quare in utraque mihi pariter ratione videtur
Errare, atque illi, supra quos diximus ante.

Adde quod inbecilla nimis primordia fingit:
Si primordia sunt, simili quae praedita constant
Natura, atque ipsae res sunt; aequeque laborant,
Et pereunt: neque ab exitio res ulla refrenat.

Nam quid in oppressu valido durabit eorum,
Ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis ?

Ignis, an humor ?
an aura ? quid horum? sanguisne, an ne os ?
Nihil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis
Tam mortalis erit, quam quae manifesta videmus
Ex oculis nostris aliqua vi victa perire.

At neque reccidere ad nihilum res posse, neque autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index