Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 241 > >|
1
Undique ponderibus solidis confluxet ad imum:
Nec res ulla geri sub caeli tegmine posset;
Nec foret omnino caelum, neque lumina solis;
Quippe ubi materies omnis cumulata iaceret
Ex infinito iam tempore subsidendo.

At nunc nimirum requies data principiorum
Corporibus nulla est; quia nihil est funditus imum,
Quo quasi confluere, & sedes ubi ponere possint:
Semper & adsiduo motu res quaeque geruntur
Partibus in cunctis, aeternaque suppeditantur
Ex infinito cita corpora materiai.

Postremo ante oculos res rem finire videtur:
Aer dissaepit collis, atque aera montes:
Terra mare, & contra mare terras terminat omnis.

Omne quidem vero nihil est quod finiat, extra.

Est igitur natura loci, spatiumque profundi;
Quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
Perpetuo possint aevi labentia tractu;
Nec prorsum facere, ut restet minus ire meando.

Usqueadeo passim patet ingens copia rebus
Finibus exemptis in cunctas undique partis.

Ipsa modum porro sibi rerum summa parare
Ne possit, natura tenet: quae corpus inani,
Et quod inane autem est finiri corpore cogit:
Ut sic alternis infinita omnia reddat.

Aut etiam, alterutrum, nisi terminet alterum eorum,
Simplice natura pateat tamen inmoderatum;
Nec mare, nec tellus, neque caeli lucida templa,
Nec mortale genus, nec divum corpora sancta
Exiguum possent horai sistere tempus.

Nam dispulsa suo de coetu materiai
Copia ferretur magnum per inane soluta:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index