Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 241 > >|
1 Distrahitur magis; hoc magis est, ut cernere possis
Evanescere paullatim, stinguique colorem:
Ut fit, ubi in parvas partis discerpitur aurum,
Purpura, poeniceusque color clarissimus multo,
Filatim cum distractus, dispergitur omnis:
Noscere ut hinc possis, prius omnem efflare colorem
Particulas, quam discedant ad semina rerum.

Postremo, quoniam non omnia corpora vocem
Mittere concedis, neque odorem; propterea fit,
Ut non omnibus adtribuas sonitus, & odores:
Sic, oculis quoniam non omnia cernere quimus,
Scire licet, quaedam tam constare orba colore,
Quam sine odore ullo quaedam, sonituque remota.

Nec minus haec animum cognoscere posse sagacem,
Quam quae sunt alijs rebus privata, notisque.

Sed ne forte putes solo spoliata colore
Corpora prima manere: etiam secreta teporis
Sunt, ac frigoris omnino, calidique vaporis:
Et sonitu sterila, & succo ieiuna feruntur:
Nec iaciunt ullum proprio de corpore odorem;
Sicut amaracini blandum, stactaeque liquorem,
Et nardi florum, nectar qui naribus halat,
Cum facere instituas: cum primis quaerere par est,
(Quoad licet, ac potis es reperire) inolentis olivi
Naturam; nullam quae mittat naribus auram:
Quam minime ut possit mistos in corpore odores,
Concoctosque suo contractans perdere viro.

Propterea demum debent primordia rerum
Non adhibere suum gignundis rebus odorem,
Nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt:
Nec simili ratione saporem denique quemquam,
Nec frigus, neque item calidum, tepidumque vaporem, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index