Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
1 Non ex seminibus sapientibus, atque disertis:
Qui minus esse queant ea, quae sentire videmus,
Seminibus permista carentibus undique sensu ?

Denique caelesti sumus omnes semine oriundi:
Omnibus ille idem pater est, unde alma liquentes.

Humorum guttas mater cum terra recepit,
Feta parit nitidas fruges, arbustaque Iaeta,
Et genus humanum; parit omnia saecla ferarum,
Pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt;
Et dulcem ducunt vitam, prolemque propagant.

Quapropter merito maternum nomen adepta est.

Cedit item retro, de terra quod fuit ante,
In terras: & quod missum est ex aetheris oris,
Id rursurn caeli rellatum templa receptant.

Nec sic interemit mors res, ut materiai
Corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis.

Inde alijs aliud coniungit; & effit, omnes
Res ut convertant formas, mutentque colores;
Et capiant sensus, & puncto tempore reddant:
Ut noscas referre, eadem primordia rerum
Cum quibus, & quali positura contineantur,
Et quos inter se dent motus, accipiantque:
Neve putes aeterna penes residere potesse
Corpora prima; quod in summis fluitare videmus
Rebus; & interdum nasci, subitoque perire.

Quin etiam refert nostris in versibus ipsis,
Cum quibus, & quali sint ordine quaeque locata:
Si non omnia sint, at multo maxima pars est
Consimilis; verum positura discrepitant res.

Sic ipsis in rebus item iam materiai

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index