Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1Verum ubi vementi magis est commota metu mens;
Consentire animam totam per membra videmus:
Sudoresque, & pallorem existere toto
Corpore, & infringi linguam, vocemque aboriri:
Caligare oculos, sonere auris, succidere artus.

Denique concidere ex animi terrore videmus
Saepe homines: facile ut quivis hinc noscere possit,
Esse animam cum animo coniunctam , quae cum animi vi
Percussa est, exin corpus propellit, & icit.

Haec eadem ratio naturam animi, atque animai
Corpoream docet esse.
ubi enim propellere membra;
Conripere ex somno corpus, mutareque voltum;
Atque hominem totum regere ac versare videtur:
(Quorum nihil fieri sine tactu posse videmus,
Nec tactum porro sine corpore) nonne fatendum est
Corporea natura animum constare, animamque?

Praeterea pariter fungi cum corpore, & una
Consentire animum nobis in corpore cernis.

Si minus offendit vitam vis horrida leti
Ossibus ac nervis diselusis intus adacta:
Attamen insequitur languor, terraeque petitus
Suavis, & in terra mentis qui gignitur aestus;
Interdumque quasi exurgendi incerta voluntas.

Ergo corpoream naturam animi esse necesse est,
Corporeis quoniam telis, ictuque laborat.

Is tibi nunc animus quali sit corpore, & unde
Constiterit, pergam rationem reddere dictis.

Principio esse aio persuptilem, atque minutis
Perquam corporibus factum constare.
id ita esse
Hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.

Nihil adeo fieri celeri ratione videtur,
Quam sibi mens fieri proponit, & inchoat ipsa.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index