Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 1011 > >|
1 In capite, aut humeris, aut imis calcibus esse
Posset, & innasci quavis in parte soleret:
Tandem in eodem homine, atque in eodem vase maneret.

Quod quoniam nostro quoque constat corpore certum:
Dispositumque videtur, ubi esse, & crescere possit
Seorsum anima, atque animus: tanto magis infitiandum
Totum posse extra corpus durare, genique.

Quare, corpus ubi interiit, periisse necesse est
Confiteare animam distractam in corpore toto.

Quippe etenim mortale aeterno iungere, & una
Consentire putare, & fungi mutua posse,
Desipere est.
quid enim diversius esse putandum est,
Aut magis inter se disiunctum, discrepitansque,
Quam, mortale quod est, immortali, atque perenni
Iunctum in concilio saevas tolerare procellas ?

Praeterea quaecumque manent aeterna, necesse est
Aut quia sunt solido cum corpore, res puere ictus,
Nec penetrare pati sibi quidquam, quod queat artas
Dissociare intus partis; ut materiai
Corpora sunt; quorum naturam ostendimus ante:
Aut ideo durare aetatem posse per omnem,
Plagarum quia sunt expertia, sicut inane est;
Quod manet intactum, neque ab ictu fungitur hilum:
Aut ideo, quia nulla loci sit copia circum,
Quo quasi res possint discedere, dissoluique:
Sicut summarum summa est aeterna; neque extra
Quis locus est, quo diffugiant; neque corpora sunt, quae
Possint incidere, & valida dissoluere plaga.

At neque, uti docui, solido cum corpore mentis
Natura est; quoniam admistum est in rebus inane:
Nec tamen est ut inane; neque autem corpora desunt,
Ex infinito quae possint forte coorta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index