Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1 Vitaque mancupio nulli datur, omnibus usu.
Respice item quam nihil ad nos anteacta vetustas
Temporis aeterni fuerit, quam nascimur, ante.

Hoc igitur speculum nobis natura futuri
Temporis exponit.
post mortem denique nostram.
Num quid ibi horribile apparet ?
num triste videtur
Quidquam ?
nonne omni somno securius exstat?
Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
Prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.

Nec miser inpedens magnum timet aere saxum
Tantalus, ut fama est, cassa formidine torpens:
Sed magis in vita divom metus urget inanis
Mortales, casumque timent, quem cuique ferat fors.

Nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem:
Nec, quoi sub magno scrutentur pectore quidquam
Perpetuam aetatem possunt reperire profecto,
Quamlibet immani proiectu corporis exstet,
Qui non sola novem dispessis iugera membris
Optineat, sed qui terrai totius orbem:
Non tamen aeternum poterit perferre dolorem;
Nec praebere cibum proprio de corpore semper.

Sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
Quem volucres lacerant atque exest anxius angor;
Aut alia quavis scindunt torpedine curae.

Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est ,
Qui petere a populo fasces, saevasque secures
Imbibit; & semper victus, tristisque recedit.

Nam petere imperium, quod inane est, nec datur umquam;
Atque in eo semper durum sufferre laborem;
Hoc est adverso nixantem trudere monte
Saxum, quod tamen e summo iam Vertice rustim
Volvitur, & plani raptim petit aequora campi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index