Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
1 Naturam rerum, ac praesentis utilitatem.
Sed quoniam docui, cunctarum exordia rerum
Qualia sint, & quam varijs distantia formis
Sponte sua volitent aeterno percita motu;
Quoque modo possint res ex his quaeque creari:

Atque, animi quoniam docui natura quid esset
Et quibus e rebus cum corpore compta vigeret,
Quove modo distracta rediret in ordia prima:
Nunc agere incipiam tibi, quod vementer ad has res
Attinet, esse ea, quae rerum simulacra vocamus:
Quae quasi membranae summo de corpore rerum
Dereptae volitant ultroque, citroque per auras:
Atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
Terrificant, atque in somnis, cum saepe figuras
Contuimur miras, simulacraque luce carentum:
Quae nos horrifice languentis saepe sopore
Excierunt, ne forte animas Acherunte reamur
Effugere, aut umbras inter vivos volitare;
Neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
Cum corpus simul, atque animi natura perempta
In sua discessum dederint primordia quaeque.

Dico igitur rerum effigias, tenuisque figuras
Mittier ab rebus summo de cortice earum:
Quae quasi membrana, vel cortex nominitanda est:
Quod speciem, ac formam similem gerit eius imago,
Cuiuscumque cluet de corpore fusa vagari.

Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.

Principio, quoniam mittunt in rebus apertis
Corpora res multae; partim diffusa solute,
Robora ceu fumum mittunt, ignesque vaporem;
Et partim contexta magis, condensaque, ut olim
Cum veteris ponunt tunicas aestate cicadae;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index