Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1Dumtaxat rerum magnarum parva potest res
Exemplare dare, & vestigia notitiai.

Hoc etiam magis haec animum te advertere par est
Corpora, quae in solis radiis turbare videntur:
Quod tales turbae, motus quoque materiai
Significant clamdestinos, caecosque subesse.

Multa videbis enim plagis ibi percita caecis
Commutare viam, retroque repulsa reverti
Nunc huc, nunc illuc, in cunctas undique partis.

Scilicet hic a principiis est omnibus error.

Prima moventur enim per se primordia rerum:
Inde ea, quae parvo sunt corpora conciliatu,
Et quasi proxima sunt ad vires principiorum,
Ictibus illorum caecis impulsa cientur:
Ipsaque, quae porro paulo maiora, lacessunt.

Sic a principiis ascendit motus, & exit
Paulatim nostros ad sensus, ut moveantur
Illa quoque, in solis quae lumine cernere quimus:
Ne quibus id faciant plagis, apparet aperte.

Nunc, quae mobilitas sit reddita materiai
Corporibus, paucis licet hinc cognoscere Memmi.

Primum aurora novo cum spargit lumine terras;
Et variae volucres nemora avia pervolitantes
Aera per tenerum liquidis loca vocibus opplent;
Quam subito soleat sol ortus tempore tali
Convestire sua perfundens omnia luce,
Omnibus in promptu, manifestumque esse videmus.

At vapor is, quem sol mittit, lumenque serenum,
Non per inane meat vacuum; quo tardius ire
Cogitur; aerias quasi dum diverberet undas:
Nec singillatim corpuscula quaeque vaporis,
Sed complexa meant inter se, conque globata;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index