Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1 Quapropter simul inter se retrahuntur, & extra
Officiuntur, uti cogantur tardius ire.

At, quae sunt solida primordia simplicitate,
Cum per inane meant vacuum, nec res remoratur
Ulla foris, atque ipsa suis e partibus unum,
Unum in quem coepere locum, conixa feruntur,
Debent nimirum praecellere mobilitate,
Et multo citius ferri, quam lumina solis;
Multiplexque loci spatium transcurrere eodem
Tempore, quo solis pervolgant fulgura caelum.

Nam neque consilio debent tardata morari;
Nec perscutari primordia singula quaeque,
Ut videant, qua quidque geratur cum ratione.

At quidam contra haec, ignari; materiai,
Naturam non posse, deum sine numine rentur
Tantopere humanis rationibus, ac moderatis
Tempora mutare annorum, frugesque creare:
Et iam cetera, mortalis quae suadet adire,
Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas,
Ut res per Veneris blanditim saecla propagent;
Ne genus occidat humanum; quorum omnia causa
Constituisse deos confingunt: omnibus rebus
Magnopere a vera lapsi ratione videntur.

Nam quamvis rerum ignorem primordia quae sint;
Hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
Confirmare, alijsque ex rebus reddere multis,
Nequaquam nobis divinitus esse creatam
Naturam mundi; quae tanta est praedita culpa:
Quae tibi posterius Memmi faciemus aperta:
Nunc id quod superest de motibus, expediemus.

Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus
Confirmare tibi, nullam rem posse sua vi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index