Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 241 > >|
1 Cogitur interdum flecti per membra, per artus;
Et proiecta refrenatur, retroque residit?

Quare in seminibus quoque idem fateare necesse est,
Esse aliam praeter plagas, & pondera causam
Motibus; unde haec est nobis innata potestas:
De nihilo quoniam fieri nihil posse videmus.

Pondus enim prohibet, ne plagis omnia fiant,
Externa quasi vi.
sed ne mens ipsa necessum
Intestinum habeat cunctis in rebus agendis;
Et devicta quasi hoc cogatur ferre, patique;
Id facit exiguum clinamen principiorum,
Nec regione loci certa, nec tempore certo.

Nec stipata magis fuit umquam materiai
Copia, nec porro maioribus intervallis:
Nam neque adaugescit quidquam, nec deperit inde.

Quapropter quo nunc in motu principiorum
Corpora sunt, in eodem ante acta aetate fuere:
Et post hoc semper simili ratione ferentur.

Et quae consuerint gigni, gignentur eadem
Condicione; & erunt, & crescent, in que valebunt,
Quantum cuique datum est per foedera naturai.

Nec rerum summam commutare ulla potest vis:
Nam neque quo possit genus ullum materiai
Effugere ex omni, quidquam est: neque rursus, in omne
Unde coorta queat nova vis inrumpere, & omnem
Naturam rerum mutare, & vertere motus.

Illud in his rebus non est mirabile, quare
Omnia cum rerum primordia sint in motu;
Summa tamen summa videatur stare quiete,
Praeterquam, si quid proprio dat corpore motus.

Omnis enim longe nostris ab sensibus infra
Primorum natura iacet.
quapropter, ubi ipsa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index