Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 241 > >|
1 Donicum ad extremam crescendi perfica finem
Omnia perduxit rerum natura creatrix.

Ut fit, ubi nihilo iam plus est, quod datur intra
Vitalis venas, quam quod fluit, adque recedit:
Omnibus hic aetas debet consistere rebus;
Hic natura suis refrenat viribus auctum.

Nam, quaecumque, vides hilaro grandescere adauctu,
Paulatimque gradus aetatis scandere adultae;
Plura sibi adsumunt, quam de se corpora mittunt,
Dum facile in venas cibus omnis diditur; & dum
Non ita sunt late dispersa, ut multa remittant:
Et plus dispendi faciant, quam vescitur aetas.

Nam certe fluere, atque recedere corpora rebus
Multimodis, dandum est: sed plura accedere debent,
Donec alescendi summum tetigere cacumen.

Inde minutatim vires, & robur adultum
Frangit, & in partem peiorem liquitur aetas.

Quippe etenim quanto est res amplior, augmine dempto,
Et quo latior est; in cunctas undique partes
Pluria eo dispargit, & a se corpora mittit.

Nec facile in venas cibus omnis diditur eii:
Nec satis est, proquam largos exaestuat artus,
Unde queat tanturn suboriri, ac subpeditare,
Quantum opus est, & quod satis est, natura nouare.

Iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
Sunt; & cum externis succumbunt omnia plagis:
Quandoquidem grandi cibus aevo denique defit.

Nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
Corpora conficere, & plagis infesta domare.

Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
Expugnata dabunt labem, putrisque ruinas.

Omnia debet enim cibus integrare novando:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index