Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 241 > >|
1 Saepe tamen nobis in membris vita moretur:
Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
Diffugere, forasque per os est editus aer;
Deserit extemplo venas, atque ossa relinquit.

Noscere ut hinc possis, non aequas omnia partis
Corpora habere; neque ex aequo fulcire salutem;
Sed magis haec, venti quae sunt, calidique vaporis
Semina, curare, in membris ut vita moretur.

Est igitur calor, ac ventus vitalis in ipso
Corpore; qui nobis moribundos deserit artus.

Quapropter, quoniam est animi natura reperta,
Atque animae, quasi pars hominis: redde harmoniai
Nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
Sive aliunde ipsi porro traxere; & in illam
Transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.

Quidquid id est, habeant: tu Cetera percipe dicta.

Nunc animum, atque animam dico coniuncta teneri
Inter se; atque unam naturam conficere ex se:
Sed caput esse quasi, & dominari in corpore toto
Consilium, quod nos animum mentemque vocamus:
Idque situm media regione in pectoris heret.

Hic exultat enim pavor, ac metus: haec loca circum
Laetitiae mulcent: hic ergo mens, animusque est.

Cetera pars animae per totum dissita corpus
Paret, & ad numen mentis, momenque movetur.

Idque sibi solum per se sapit, & sibi gaudet;
Cum neque res animam, neque corpus commovet ulla.

Et quasi, cum caput, aut oculus tentante dolore
Laeditur in nobis, non omni concruciamur
Corpore: sic animus nonnumquam laeditur ipse;
Laetitiaque viget; cum cetera pars animai
Per membra, atque artus nulla novitate cietur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index