Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1Ex ineunte aevo sic corporis, atque animai
Mutua vitalis discunt contagia motus
Maternis etiam membris, alvoque reposta;
Discidium ut nequeat fieri sine peste, maloque:
Ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
Coniunctam quoque naturam consistere eorum.

Quod superest, si quis corpus sentire refutat
Atque animam credit permistam corpore toto
Suscipere hunc motum, quem sensum nominitamus;
Vel manifestas res contra, verasque repugnat.

Quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
Si non ipsa palam quod res dedit, ac docuit nos?

At dimissa anima corpus caret undique sensu:
Perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo;
Multaque praeterea perdit quam expellitur aevo.

Dicere porro oculos nullam rem cernere posse;
Sed per eos animum, ut foribus spectare reclusis,
Difficile est, contra cum sensus dicat eorum :
Sensus enim trahit, atque acies detrudit ad ipsas;
Fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
Lumina luminibus quia nobis praepediuntur:
quod foribus non fit.
neque enim, qua cernimus ipsi,
Ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.

Praeterea si pro foribus sunt lumina nostra;
Iam magis exemptis oculis debere videtur
Cernere res animus sublatis postibus ipsis.

Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
Democriti quod sancta viri sententia ponit;
Corporis atque animi primordia singula primis
Adposita alternis variare, ac nectere membra.

Nam cum multo sunt animae elementa minora,
Quam quibus & corpus nobis, & viscera constant,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index