Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 241 > >|
1 Omnis, & haec ipso cum corpore conlabascunt;
Ut gravior paulo possit dissolvere causa.

Quid dubitas tandem, quin extra prodita corpus
Inbecilla foras, in aperto, tegmine dempto,
Non modo non omnem possit durare per aevum,
Sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?

Nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
Ire foras animam incolumem de corpore toto,
Nec prius ad iugulum, & supera succedere fauces;
Verum deficere in certa regione locatam:
Ut sensus alios in parti quemque sua scit
Dissolui.
quod si inmortalis nostra foret mens;
Non tam se moriens dissolvi conquereretur;
Sed magis ire foras,, vestemque relinquere, ut anguis,
Gauderet, praelonga senex aut cornua cervus.
Denique cur animi numquam mens, consiliumque
Gignitur in capite, aut pedibus, manibusve, sed unis
Sedibus, & certis regionibus omnibus heret,
Si non certa loca ad nascendum reddita cuique
Sunt, & ubi quidquid possit durare creatum ?

Atque ita multimodis pro totis artibus esse,
Membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?

Usque adeo sequitur res rem; neque flamma creari
Fluminibus solita est, neque in igni gignier algor.

Praeterea, si inmortalis natura animai est;
Et sentire potest, secreta a corpore nostro,
Certe; ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam:
Nec ratione alia nosmet proponere nobis
Possumus infernas animas Acherunte vagari.

Pictores itaque, & scriptorum saecla priora
Sic animas intro duxerunt sensibus auctas.

At neque sorsum oculi, neque nares, nec manus ipsa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index